Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
» tioues possessionum apud manus alienas, et apud manus ipsorum habitarum, recaptiuationes, reambulationes et metarum suarum renouationes et ad alia, quae talibus in processibus fieri consueuerunt, facienda, gratiose datis et concessis, honore condecenti receptis, iuxta earumdem continentiam, vna cum Petro ? filio Martini de Zabo, homine vestro, inter alios homines vestros in iisdem litteris vestris nominatim conscripto, hominem nostrum, magistrum Dominicum socium et Concanonicum nostrum, ad infrascriptam inquisitionem faciendam pro nostro testimonio transmisimus fide dignum. Qui postmodum exinde reuersi, nobis concorditer retulerunt: Quod idem homo vester, praesente dicto testimonio nostro, feria tertia, proxima ante praesens festum Beati laeobi Apostoli, ab omnibus quibus decuisset et licuisset, Nobilibus et Ignobilibus Comprouincialibus, occulte diligetiter inuestigando, prout po. tuissent, talem de infrascriptis sciuissent veritatem : Quod Magister Joannes Canonicus Ecclesiae lauriensis , ex voluntate Capituli loci eiusdem feria secunda, proxima ante festum Natiuitatis B. Iohannis Baptistae, cuius tertia nunc praeteriisset reuolutio annualis, viam antiquam possessiouis praefatpruin Fratrum Crucigerorum, Sarfy vocatae, destruxisset, super eademque Iobbagiones et populos collocari fecissel, non modicam ex eadem parte terrae particulam occupando. Eo non contentus, metas possessionis eorumdem Crazon-zenthmikios vocatae, a parte mcridiei habitas, annihiJasset et perarari fecisset, in praeiudicium eorurn non modicum et derogamen, lite pendente, vt dicitur inter ipsos. Datum in festo B. lacobi 42 *