Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
est trinus, et vnus, vnitatemque renatorum in sun Fide diligit, et iniungit, instaurationis suscijiient felix initium, et s.abile firmamentum. Reuertitimini itaque vos sinceritate cordium, et voluntate non ficta ad gremium Eeclesiae praelibatae, tempusque vobis datum a Domino agnoscatis; nos eniin si hoc feceritis, in charissimos habebimus filios, et deuotionem vestram apostolicis fauoribus, et auxiliis, prout poterimus, paterna diligentia prosequeinur, ne si (quod absit) in obstinata duritie elegeritis perdurare , cogamur secundum Apostolum vos liabere vt publicanos , et ethnicos, et si a quocuuque fideli, vel iufideli vos molestari contigerit, abscissos ab vniuersali Ecclesiae corj^ore non poterimus, sicut nec debebimus, adiuuare. Super quibus imperiali magnitudini plenius exponendis, dicto Comiti Fidem velis jdenariam adhibere. Datum Avenione VIII. Calendas Februarii, anno IV. Ex originali. CCCXIX. An. Cb. 1366. Idem Vrbanus ne hnperanti Graecoram praejidat , Ludouicum monet. Vrbanus Episcopus etc. Charissimo in Christo filio Ludouico Regi Hungariae Illustri >Salulerri et Apostolicam I^enedictionem. Licet, fili charissime , plurimum habeamus acceptum, quod defensionis negotium Graecorum ad finem reductionis eorum ad Sanctae Ilomanae Ecclesiae vnitatem modis debitis jirosequaris; decet taraen , et expedit hoc ita prudenter^ et mature fieri, vt non tendat ad noxam, quod agitur ad salutem. Sanecum^ sicut in antiquis chronicis, et scripturis aliis rejieritur, iidem Graeci cum dita Ecclesia in tractatibus