Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
contencionis gencra a multis retroactis temporibns, et iam ad nostrum scitum habuisse dinoscilur, personaliter peruenissent, licet eam veluti suam hereditatem dictus Magister Iohannes sibi tolaliter restitui inibi pecierit, tamen quia videbatur ipse et Ioannes Magister non posse memoratam totalem terram , aduersus insolencias et infestaciones, tumultus populorum et Saxonum eorumdem, qui terram ipsam prius , vt fertur, indebite vtebantur, pacifice obtinere; igitur ydem homines speciales nostram ad hoc plenariam habentes facultatem, propter bonum pacis et quietudinis ambarum parcium, prefatam lerram Lapus inter ipsas partes diuidendo hoc ordine limitassent, et limitarunt per metales distinctiones: quod primo in planicie cuiusdam sylueiuxta anliquam metam ipsius Magistri Iohannis ex parte ville Fetanteleke nuncupate, separantem nouam metam terream erexissent — et ibi cursus praedictarum metarum inter ipsas par» tes terminantur, provt liec omnia in litteris eorumdem Nicolai Bani et Petri Vice-Vayuode in Vgra circa fluuium Olth , in anno suprascripto datis et per prefatum Ioannem Nobis ad confirmandum presentatis vidimus plenius contineri. Nos ilaque consideratis fidelitatibus, etseruiciis ipsius Magistri Ioannis, et Petri filiisui maioris, iuuenis scilicet aule nostre regalis, quibus ipsi nostram continuere placant et imitantur voluntatem , diuisionem terre per nominatos speciales homines nostros modo prehabito factam, et metarum cursus superius expressatos, ac litteras ipsorum Nicolai bani et Petri Vice-Vayuode exinde confectas acceptamus, ratificamus, et presencium sub secreto sigillo nostrarum litlerarum palrocinio de nouo con-