Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

postraTransyjhiana ludicentur, prout liactenus fuit consuetum, nec possint praelati et Barones nostri possessiones in ipsa terra habentes causas suas communes in curiam nostram transferre, a prae­sentia Wajuodae vel Vice-Vajuode Tranj luani. Ce­terum quia dictos Nobiles et eorum possessiones a solutione Iucri camerae, victualium administra­tione et exercituatione inuitus facienda gratiose duximus exitnendos, igitur volumus, vt iidemNo­biles teneantur et debeant Nobis, vel in nostri persona Wayuodae nostro Transyluano, atit eius Vice - Vajuodae auxiliari ad conterendos seu de­struendos nostros et sacrae coronae nostrae illa­rum partium infideles, contumaces et rebelles. Insuper statuimus ordinando, quod homo Capituli vel alicuius conuentus, cum per aliquem causan­tem fuerit ad proumciam eductus, si proprium habebit equum, tunc vnum fertonem, si autem equum eiusdem causantis equitabit, tunc medium fertonem denariorum pro tempore currentium et non plus singulis diebus recipere possitpro labore suo; causans tamen ipse teneatur homini eidem cottidie dare comedere et bibere sufficienter; sed liomo ipse sollicitus et diligens esse studeat in cau­santis negocii prosecutione; litterae autem Capi­tuli et conuentus eorumdem, et etiam aliarum ec­clesiasticarum personarum communes, si fuerint clausae, decem denariorum, patenles vero si fue­rint, viginti denariorum, pro tempore currentium, solutionem non excedant. In emanatione si qui­dem maiorum litterarum antiqua institutio per omnia debet obseruari. Finaliter autem et vlti­matim volumus, quod dicti Nobiles terrae nostrae, Transyluanae eisdem consuetudinibus et libertati-

Next

/
Oldalképek
Tartalom