Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
CCCII. An. Ch. 1366. Idetn Ludouicus terram contentiosam inter Sdrd et Ighen in duas partes aequales pro Episcopatu Transilu. ac populis de Ighen diuidi iubet. Nos Ludouicus, Dei gracia Bex Hungarie, etc. Memoriae commendamus, quod quia Ecclesia Cathedralis Beati Michaelis Archangeli terrae nostrae Transjluanae, et eius Praelati, ratione cuiusdam particulae terrae, inter villam ipsius Ecclesiae Sard vocatam. et -nostram regalem villam , ad Castrum Kechkes dictum spectantem Hungarice Ighen, Saxonice Krapundorf, nuncupatam, adiacentis, quam ipsius villae nostrae populi, a multis retro actis temporibus in praeiudicium memoratae Ecclesiae, cui terram ipsara, seu terrae particulam etiam Dominus Rex Carolus , Genitor noster charissimus , mediantibus litteris suis specialibus , per nos priuilegialiter conOrmatis, restituerat gloriose, indebite totaliter occupatam , detinuerunt, et ea potentialiter vsi fuerunt, vsquemodo incommoda passi sunt, et displicentiarum genera perceperunt hactenus infinitaj populi etiam praedictarum ambarnm villarum, in vsu iam dictae terrae contra se decertantes, multos inuicem conflictus, et plurimorum hominum ex vtraque parte mortificationes commiserunt, prout haec omnia euidenter sunt patefacta nostrae Maiestati; Igitur nos cupientes perpetuam inter ipsas ambas partes pacem fieri et concordiam, volentes etiarn, et propter bonum pacis et vnionis ambarum partium a nobis instanter hoc petente fideli nostra dilecto Ven. Domino Dominico, Ecclesiae praelatae Episcopo, raature decernentes, et ex certa scientia ordinantes, duximus committendum, vt