Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
renitatis semper obedire cupientes, vt lenemur, vna cum praefato Gregorio de Chala, homine vestro, Petrum Clericum Chori nostrae EccJesiae, hominem nostrum fide dignum, ad infrascripta peragenda pro testimonio duximus destinandum. Qui demum ad nos reuersi nobis concorditer retulerunt, quod ipsi feria quarta proxima ante festum Beati Andreae Apostoli proxime praeteritum, ad faciem dictae possessionis Dios, vicinis et commetaneis eius legitime conuocatis , accedendo, introduxissent praefatum Magistrum Simonem in dominium eiusdem, statuissentque ipsam eidem Magistro Simoni litterato eo iure, quo ad ipsum dignoscebatur pertinere , iure proprio possidcndam nullo contradictore inibi apparente ; saluo tamen iure alieno. Dalum quinto die diei statutionis praenotatae. Anno Domini supra dicto. Nos igitur iustis et modestis supplicationibus praedicti Magistri Simonis litterati nostrae per eundem humiliter porrectis maiestati; regia pietate acquiescentes praetactas Jitteras iam dicti Capituli Ecclesiae Albensis rescriptjonales eatenus, quatenus eaedem rite et legitime factae exstiterunt et emanatae, et quemadmodum vires earumdem veritati suffragantur de verbo ad verbum praesentibus transcribi et transumi appositioneque noui et authentici sigilli nostri consignari fecimus pro eodem , et suis haeredibus vniuersis, perpetuo valituras confirmari, praesentis priuilegii nostri patrocinio mediante, saluis iuribus alienis , ob cautelam firmiorem. Datum m Wyssegrad in vigilia festi Purificationis Virgims gloriosae. Anno Domini MiJlesimo trecentesimo sexagesimo sexto. £ transumto priuilegiaii vide sequens.