Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
maioris vtilitatis fore conspiciens tributo Sancti Iacobi, quod Budae in terra sicca pro praedictis Dominabus ex sua donatione hactenus exigi fuisset consuetum, ab eisdem ablato, et luri Keginali ac Castro Veteris Budensis reapplicato et annexo, pretactum tributum aquaticum , seu Danubiale cum omnibus eiusdem iimitationibus et conditionibus, quibus vsque modo fuisset per ipsam exactum, ipsis religiosis Dominabus perpetuo dedisset, donasset } et contulisset. Ideo nos praemissae suae donationi et Elemosinariae prouisioni, dictis Dominabus factae, nostrum Begium consensum et beneuolum assensum praebere, ipsumque tributum pro ipsis religiosis Dominabus perpetuo valituras confirmare dignaremur. Nos itaque, quia sacro eloquio contestante, votis Parentum conuenit filiali sinceritate obnoxius obedire, tum ipsius Dominae Reginae, Matris nostrae, supplicationibus, et petitionibus victi maternis, tum etiam ob spem et deuotionem nostram, quam ad ipsam intemeratam Virginem Mariam , Matrem Domini gloriosam , cuius precum suflragiis deuotarum nedum in terris, verum etiam pie confoueri speramus patria in coelesti, praetactae donationi, collationi, dotalitiae prouisioni ipsius Dominae Reginae Genitricis nostrae, modo praehabito, ipsis Dominabus Sanctimonialibus in patrimonium crucifixi salubriter factae, nostrum consensum Regium beneuolum praebentes et assensum , praelibatum tributum Danubiale dicto claustro beatae Vijginis per ipsam Dominam matrem nostram in Buda veteri mirifici operis structura fundato et constructo , ac ipsis religiosis Dominabus in eo iugiter Deo famulantibus , et deuote