Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

ux Transiluanis absque tricesimain finibus Dal­matiae soluenda, voluit esse apertam (v. Dipl. ad an. 1366.) ipso Lucio fatente: ,,Ipsi Bani et Vice­Bani, Dalmaticarum libertatum praerogatiuas ode­rant suisque rationibus damnosas reputabant; quum ex Dalmaticis ciuitatibus nullos fructus de iure, queraadmodum ex Croaticis, capere possent." Quamobrem eo rem moderatus fuit idem Ludouicus : ,,Quod rerum venalium tricesimam partem, ex vi priuilegiorum iure ab antiquo debitam, inte­gra cum vtilitate sibi appropriauerit; C a m e r a m Tricesimarum Dalmatiae instituens; salisque venditione cunctis vetita, auctoque eiuspretio, Ca­meram salis instituerit, et tricesimae iunxe­rit." Lucius lib. VI. cap. II. p. 446. Cameram hanc Sigismundus R.H. GaraianisA. 1598. disperdidit. V. Cod. Dip. ad an. 1598. — 55. Ciuitates Dalmatinas , ope ac commer­cio florentes, ad ipsa quoque generalia regni H u n­gariae Comitia euocatas fuisse, instructio for­malis, quam Tragurium tribus ablegatis suis de­derat, palam facit: „MCCCXCVII. die 22. Sept. Nos Matheus, Michaelis Chiudi, Rector Ciuitatis Trag. nec nOn Iudices ciu. eiusdem, ac consilium et commune committimus vobis Nobilibus virisSer ( Seigner) Ioa nn i Duymi Micoy, et Ser A n­dree, Ser Cige Iosephde Ze ga, ciuibus no­stris ituris ex nostra parte ad presentiam Serenis­simi et Illustrissimi Principis Domini nostri natu­ralis, D. Sigismundi D. gr. Hung. Dalm. Cro. etc. Regis,ac March. Brand. etc. — Secundo exponere de­beatisSuae, Mai. humiliter et deuote: qualiter omni, qua decuit, reuerentia recepimus litteras Mai. suae continent. in efFectu , quod nos debere-

Next

/
Oldalképek
Tartalom