Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
dampnificare in aliquo non debeamus, seu secure venire, intrare et reuerti possiraus et seruitores et coadiutores nostri per eius loca, castra et villas sine aliquo damno eiusdem domini Ygonis provt «x hoc in suis priuiiegiis continetur, vltra vero tempus decem annorum nos et seruitores nostri et coadiutores libere et secure ire transire et venire ac reuerti possimus per loca, villas, castra et tenutas dicti Domini Vgonis, et ipse Dominus Dom. Vgo et seruitores et coadiutores sui tariquam boni amici et tanquam illi, qui in bona pace consistunt, per dominicam contratara et loca nostra secure venire, transire^ conuersari valeant et redire, sine tamen damno nostro, ad eorum beneplacitum volunlatis, et piomittimus presentibus litteris per nos et heredes nostros eidem Domino tam supradicta, quam infrascripta pro se et nomine Vilialmj et Georgii fratrum suorum et heredum suorum recipienti, contra eundem Dominum Vgonem et fratres suos predictos et heredes suos, nullummalum, nullum excidium, iacturam , siue dampnum tractare; neque procedere contra eos perpetualiter iuxta continentiam priuiiegii facte pacis, obseruantibus tamen semper prediclo Domino Vgone et fratribus suis pacta, promissiones, per se et heredes eorum et conuenciones, et adimplentibus ea omnia, prout in priuilegiis dicli Domini Vgonis plenius continetur. In quorum omnium testimonium ad maiorem certitudinem et cautelam, presens priuilegium munitum nostris ambobus sigillis pendcntibus eidera Domino T gom iussimus exhibendum. Sub anno Domini millesimo trecentesiino sexagesimo quinto, indiccione