Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
slatis comprobauit luculenter. Ideonos, qui vnumquemque regni incoiarum nostrorum, in suo iure indemniter conseruare tenemur et illaesum, dictas possessiones Machala et Merene vocatas, eisdem Nobilihus Domitiabus, ipsas expeditorum instrumentorum serie, merum et plenum ius habere recognoscentes, ad easdem remisimus restituimus et resignauimus pleno iure possidendas; ila lamen quod si quicunque iuris in eisdem se habere sperant, vel — — iuxla regni nostri consuetudinem tramite iuris obseruato, prosequi valeant ab eisdein. Datum in Alba regali Sabatho proximo post festum Exaltationis Sanctae Crucis Anno Domini Miilesimo trecentesimo sexagesimo quinto." Ex. arcliivo CC. Forgach. CCLXXIII. An. Ch. 1365. Idem Ludouicus Andreae, fdio Nicolai, dicti Forgdch , possessionem Korosan donat. Nos Ludouicus, Dei gralia Rex Hungariae. Significamus tenore praesentium, quibus expedit, vniuersis: quod Andreas, filius Nicoiai, dicti Forgach, fidelis noster, ad nostram accedendo praesentiam, suas fidelitates et seruitia, per ipsum nobis exhibitas et impensa, proponens atque declarans — — I\os itaque propositis humiiiimis supplicationibus praedicti Andreae, nobis porrectis benigniter exauditis — possessionem Korosam ncminatain, in Cornitatu Borsiensi sitam, — dedimus, donauimus et contuiimus perpetuo possidendam. —- Datum Budae in festo Beaiae Elisabeth reginae. Anno Domini M. CCC. LXV." Ex. archivo CC. Forgach.