Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
Lvn gularibus auotae priuilegiis: „Ego, inquit Colomanuus, Rex Hungariae, Croatiae atque Dalmatiae iuro per sanctam crucem vobis Tragurinis, meis fidelibus ciuibus, firmam pacem. Mihietfilio meo aut successoribus meis tributarii non sitis. Episcopum , aut Comitem, quem Clerus etpopulus elegerit, ordinabo. Et lege , antiquitus constituta, vos vti permittam. In ciuitate quoque vestra neminem Vngarorum, vel alienigenarum habitare permittam , nisi quem voluntas vestra expetierit. Cum autem ad vos coronandus, aut vobiscum regni negocia tractaturus aduenero, nemini ciuium vis inferatur domorum suarum , nisi quem dilectio vestra susceperit. At si forte aliquando dominium meum aliquem grauare videbitur, et alias ire voluerit, secure cum vxore, et filiis et familia, et omnibus suis, quocunque sibi placuerit, pergat".— Geysa II. addidit: „Obsides avobisnullo modo recipiam. Sed in nostra curia seruire volentibus rogam impendam; et morandi, siue discedendi ad suum velle facultatem obtineant , nullamque vobis super hoc molestiam inferain. Insuper vobis talem libertatem concedo, quod nullus homo cum sigillo vos audeat conuocare extra ciuitatem Si aliquis vestrorum ciuium per meum regnum terra marique negocia exercuerit, m i h i 11 u II u m tributum persoluat." Similibus priuilegiis municipalibus fruebantur aliae ctiam Vrbes. Jjj. 53. Tributa, quae regibus Hungariae a Dalmatia obtiugebant, erant 1) Bellicum munitionibus struendis deputatum. „Ad quae aulem onera tenerentur ciues, ex suprascriptis de Iablonicha et Scardona constat" Lucius 1. c. p. 458. 1) Tributum portus: „Introitus portus ciuitatis