Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

bus, Castellanis, Nobilibus, offlcialibus, itern ciui­tatibus, et Jiberis viilis, earumque rectoribus, Iu­dicibus et villicis, quibus praesentes ostenduntur, salutem et gratiam. Dicit nobis et Dominae regi­nae Genitrici nostrae charissimae Hentlimannus, lilius liominis de Sancto Ladislao in personis vni­uersorum auridatorum nostrorum de Suchfalua in terra Scepusiensi existentium, quod dicti 4urida­tores nostri antiqua eorum libertate exigente nul­lius alterius Iudicis et Iustitiarii, nisi Comitis ter­restris 24 Ciuitatum dictae terrae Scepusien. iudi­cio et iudicatui astare fuissent consueti. Nunc vero vos eosdem Auridalores vestro iudicio contra li­bertatem eorum astare compelleretis; vnde cum nos dictos Auridatores nostros de dicta Suchfalua in eorum antiqua libertate velimus conseruare, fi­delitati vestrae firmis damus regiissub edictis, qua­tenus praedictos auridatores de Suchfalua in nullis causis iudicare contra libertatem eorum antiquam sitis ausi, sed si aliqui quidcunque actioni^ con­tra eosdem habent, vel habuerint,id in praesentia Comitis terrestris 24. Ciuitatum terrae Scepusien­sis libertate eorum requirente exsequantur, qui iu­stitiae complementum exliibeJjunt cuiuis que­rulanti f prout dictauerit ordo iuris. Aliud, sicut nos grauiter oflendere formidatis, facere non au­suri in praemissis. Datum Budae. In quindenis fe­sti Paschae. Anno Domini MCCC. sexagesimo quinto." Ex authographa charta. L. S. in medio impressi.

Next

/
Oldalképek
Tartalom