Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

Ad occasum insulae eiusWeglia, Cherso et Osero, Istriae sunt adnexae ; Dalmatia proin moderna nec Dalmatiam Veneticam continet integram. Inter vias, commercii gratia structas, moderno sub re­gimine, est commemoranda, quae Iadram (Zaram) cum Croatia per oppida Zemonico, Obrouazzo, per Alpes Nellebich, sublimi opere ac generosis impensis , itinere breuissimo iungit. Vide Geogra­phische Skizze von Dalmatien. Taschenbuch von Sommer. Iahr 1833. p. 1. sqq. Item mappam: Po­litische Eintheilurg der Osterreichischen Monar­chie. Anno 1829. IX. Vetustus Dalmatiae Status Politico-Ciuilis. 47. Res Dalmatarum publica , dumet quam­diu per Croatiae ac Hungariae Reges curabantur, superat nobis consideranda. Eam a Terpiniro Du­ce sic repetit Diocleas: „In vna quaque prouincia Banum ordinauit, idest Ducem ex suis consangui­neis fratribus, etlupanos, id est Comites, et Sed­nicos, id est Centuriones, ex Nobilibus earumdem Prouinciarum. Dedit autem vnicuique Bano, id est Duci, potestatem sub se habere septem cen­turiones, qui recte ac iuste populum iudicarent ct tributa acciperent, et Banis praesentarent. Ba­ni post haec medietatem regi persoluerent, et me­dietatem sibitenerent. Comitibus vero, id est Iupa­nis, iussit sub se habere vnum Sednicum, quicum eo similiter iudicaret populnm cum iustitia, et duaS partes tributorum Comites, id est Iupani, regi vt soluerentj tertiam vero suo vsui retinerent j Ba­nis autem siue Ducibus nullam rationern facerent; 4 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom