Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

tatum, et litterarum super his conficiendarum, et aliis, quibus supra f priuamus praesentis scripti pa­trocinio mediante. Proinde praeeipimus firmiter obtinentibus et obtenturis in futurum in dicta no­stra ecclesia dignitates, personatus, beneficia et offi­cia, in virtute sanctae obedientiae, et sub excom­municationis poena , quam in contrarium venien­tes , monitione canonica praemissa, ferimus in his scriplis , quod praemissam constitutionem nostram tam salubriter initam, iurent ad sanctos Dei, ra­tam habere in perpetuum, et taliter ad omnes sui clausulas effectui mancipare, sine contradictione et sine fraude. Tu vero Custos Ecclesiae nostrae praedictae praesentem constitufioneminter alia Ec­clesiae nostrae statuta compositam, studeas sub bona custodia conseruare ; et si forte aliqui extra sacros ordines constituti importune se ingerere prae­sumserint, iidem fratres nostri de Capitulo , vel altereorum, hos vigore harum constitutionum sem-­per remoueresub poena excommunicalionis prae­dictae teneantur. In cuius constitutionis, et inno­uationis , ac priuationis memoriam , firmitatemque perpetuam praesentes nostro, sigillo annullari se­creto duximus consignandas. Datum Chasmae in festo depositionis Sancti regis Ladislai. Anno Do­mini MCCCLXIV. Farl. Iliy. S. Tom. V. p. 437 k Fuit iste Stephanus Lau­rentii de Kanisa filius , loannis Strig. Archiepiscopi pa­truus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom