Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

(Kim eam in suis lieneplacitis nunc contra Cliristia-' nos, iniquos liostes Ecclesiae, nunc contra Schis­maticos et haeretica foeditate respersos, nunc con­tra infideles et ethnicos satagis exercere. Tu 'vere rex et princeps christianissimus, qui non vacas vitiosis deliciis, sed iugiter laboras pro tui no­mine redemtoris, terrenum regnum in coeleste cupiens laudando commercio commutare. Tua si quidem oblatio praedicta magnifica, seculis inau­dita modernis, mentem nostram consolationis ple­nitudine recreauit, et licet ipsius effectu non in­digeamus ad praesens, quia hostes olim Ecclesiae sunt ad gratiam reconciliationis admissi, oblatio­nem tamen ipsam multipliciter habentes acceptam, eam in necessitatibus eiusdem ecclesiae, quae pro tempore possent occurrere, pro thesauro pretio­sissimo retinemus, et proinde regiae liberalitati copiosas gratiarum referimus actiones, rogantes Deum, quod in salute et prosperitate votiua mul­tipiicet dies tuos. Datum Auin. Y. kalen. Martii, anno II." Apud Ravnald ad annum 1364. Obtulit lianc assisten­tiam Vrbano ad coercendos Bernabonjs iteratos impetus coercendos; ast liic Ludouici oblatioue territus, promis­sisque 500 millibus llorenoruni delinitus, quidqnid ar­mis Pontifici rapuerat, restituit. CCXLI. An. Ch. 1364. ldem Vrbanus bona Monasterii S. Benedicti de iuxta Gron alienata per Episcopu?n Nitrien. reuo­cari inbet. Idem Vrbanus bona a Monasterio S. Benedi­cti de iuxta Gron abalienata litteris suis bullatis ad Episcopum Nitriensem dimissis seu in decimis, seu in terris, aut aliis redditibus per nonnullos

Next

/
Oldalképek
Tartalom