Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
coufirmare dignaremur; quarum tenor talis est: Nos Ludouicus, Dei gratia Rex Hungariae, memoriae commendantes tenore praesentium significamus, quibus expedit, vniuersis. Quod nos cupientes commodis et vtilitatibus ciuitatis et prouintiae nostrae Brassouiensis ac fidelium nostrorum ciuium hospitum hominum seu incolarum vniuersorum de eisdem ex oHicio nostri regalis regiminis preheminentis pie inuigilare, vt iidem Re^ ;is beneficiis muniti, sicut numero, sic eliam fidelitate continuo crescendo augeantur, ac exinde honor et fructus regie Maiestati, que fidelium subditoium in multitudine et status eorum vbertate gloriatur, vberes proueniant temporibus opportunis; supplicationibusque eorundem Ciuium hospitum et totius communitatis hominum ac iricolarum ciuitatis et prouincie praedictarum nobis eorum nominibus et personis per Iacobum Iudicem el nuncium ipsoruin specialem humiliter porrectis regia fauorabilitate inclinati pensatis etiam eorundem inuiolabilis fidei et fidelitatis constantiis ac seruitiorum fidelium meritis nobis, nostreque sacre corone regie continue exhibitis, in qnibus iidem sine intermissione hactenus efficaciter pcrseuerasse dinoscuntur, et, vt experientia docet, efficatius perseuerare student eorum iuxta posse; de regie potestatis et gratie plenitudine eisdem dedimus, donauimus, annuimus et commisimus , nundinas seu fori annui congregationes liberas, annis singulis in festo Omniuin Sanctorum, in iam dicta ciuitate Brassouiensi perpetno celebraudas, habendas, pariter et tenendas , sub inodis, libertatibus, gratiis, indultis, consuetudinibus et iurisdictionibus, his et similibus, quibus in Ciuitate 31 *