Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

i09 orum, Praepositorum, Fratrum cuiusuis Ordinis, Abbatissarum , Monialium, Nobilium et possessi­ouatorum horainum, talis modus obseruetur; vt fudices, villici, et Iurati Ciuilalum, et villarum praediclarum in eo, quod blada seu fruges cuius­uis generis vel speciei existant, non plura, quam ad sustentationem Ciuitalensium vel villanorum ad vnum Annum sufficientia fore, fide eorum medi­ante cognouerint, retinebunt, residua vero blada ct superflua apud quemcunque, vel apud quoscun­que conciues et cohospites suos tam in foueis, quam in aliis locis priuatis, seu abditis, pro annis futu­ris reseruata et abscondita esse sciuerint, pande­bunt, ex ea regnicolis nostris, defeclum bladorum patienlibus iusto suo pretio suos conciues, vt ven­ditioni exponi faciant, absque quolibet foenore co­orctabunt, coram testimoniis capitulorum, vel con­uentuum; vbi vero capitula vel conuentus non ha­berentur, in praesentia Plebanorura ipsorum Sa­cramentum praestare, ei demum huiusmodi Sa­tramentoruin seriem , ad quintum decimum diem depositionis eiusdem , in litteris capitulorum, vel conuentuum vel Plebanorum Magnifico viro, Ni­colao Konth, Regni nostri Palatino, cui plena­riam executionem huiusmodi negotii, in toto re­gno nostro duximus committendam, fideliter et conscientiose reportare teneantur Iudices et Iurati annotati. Nos vero ex superabundanti Regia pieta­te de Consilio Dominae Reginae, matris nostrae ac Praelatorum et Baronum nostrorum praedicto­rum statuimus, quod pro bladis, seu frugibus, vi­delicet tritico, siliginibus, ordeo, auena , milio, brasio , farina , panibus, nec non de lentibus, pi­sis, fabis, oleribus, et aliis leguminibus, vnde-

Next

/
Oldalképek
Tartalom