Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
leinporc cerlius: Scriptores Veleres in iis designandis, quin ct delineationibus, quas mappas dicimus, repraesentandis sunt versati diligentius. JNobis duntaxat est liic de illius vetustissimo sub Bomanis ac Croalis, tum sub Colomanno, qui illam potiore iure aquisiuit, ac Ludouico, qui reuindicauit, ac sub Venetis denique, a quibus restituta nouissime fuit, sermo esse debet. 48. „Dalmatia, Italiea regio, huius incolae Dalmatae vocantur, et Dalmates. Et sicut a principio Dalmienses et Dalmatae pro incolis tantum vrbis Dalmis et Dalminii accipiebantur: ita ante primum Dalmalicum bellum arctos terminos habuisse, constat. Variis deinde bellorum casibus Dalmatia dilatata; llomanae Monarchiae tempore vsque ad Titium et Drinum flumina, mare etPannonias exlensa fuit; ita, vt antiqui Illyrici partem, quae citra Drinum est, comprehenderet, et simul curn Liburnia Illyricum ab Augusto deflnitum, conficeret; Dalminio aLitern primo bello Dalmatico exristo, in locum eius Salonam successisse, constat; cum secundo tantum bello Salonae mentio reperiatur. Quia vero situs eius Romanis opportunissimus fuit, ideo breui tempore ceteras lllyrici ciuitates praecelluit^ vt ruinae ipsius demonstrant," inquit Lucius de regno Dalrn. L. 1. cap. VI. Ilac in extensione perstitit vsque dum Romani eiusdem dominio ineunte seculo V. fuissent exuti. (J. 42. Initio seculi VII. duo populi, nominibus quidem distincti, sermone tamen et origine pares (vtrique Slaui) Chrobali ac Serbli, Caesaris Heraclii I. Irnp. consensu Dalmatiam armis eripuerant pedetentim Auaribus. Eius portio^ quae