Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

eundem Patrem nostrum per sigilla eiusdem po­steriora, vel per nos cum sigillo deperdito con­firmata non haberentur, in nostra priuilegia ipsum nouum sigillum nostrum non appenderetur, vei quaecunque patentes iitterae nostrae et palernae non confirmarentur; ea priuiiegia et litterae, sic­ut per eundem patrem nostrum fuerunt reuocata, et annulata, sic et per nos ipsas seu ipsa commi­simus viribus carituras, nullamque roboris obten­tura firmitatem. Inter quae praesens priuilegium nostrum omni suspicione destitutum, et omnia in eo superius contenta et expressa pro dicto clau­stro Dominabusque in eodem nunc et pro tem­pore Deo famuiantibus, dicti sigilii nostri noui dupplicis et authentici appensione innouamus et perpetuo confirmamus. Datum per manus eius­dem Domini Nicolai Archiepiscopi, Cancellarii no­stri. Quinto kalendas Ianuarii. Anno Domini M. CCC. LX. quarto, regni autem nostri anno vigesimo tertio." Exscriptae e donationaf ibus Dominae Magarethae. M. Pauli dicti Magyar, monialibus de Veteri Buda Ord. S. Clarae concessis auno 1355. CCXVIII. An. Ch. 1364. Idem Ludouicus Cambiales castri Zirin nouo suo munit sigillo. Ad perpetuam rei memoi-iam. Nos Ludoui­cus,'rex praefatus, vniuersis declaramus, quod vbi in regno Bozne (etc. vt supra). Inter que pre­sens priuilegium nostrum omni suspicione desti­tutum et omnia in eo superiori contenta et ex­pressa, qLiae pro peaedicto Nicolao Konth Pala­tino, acLadislao, filio condaua Magistri Leukus,

Next

/
Oldalképek
Tartalom