Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
cunque in regno nostro habitarum, quouismodo ipsnni contingentium, si eundem non contingat proiem gignere masculinam , verum haeredem et successorem constituimus preficientes, approbata regni noslri consuetudine, quae huic iuri in hac parte repugnare videretur, non obstante ; ipsasque possessiones, si praedictum Magistrum Petrum fiJium Emerici, velut superius est expressum , sine liaerede sexus masculini ( quod absit) decedere contingat, cum omnibus eaium vtilitatibus in perpetuam haereditatem dedimus donauimus el conferirnus Domicellae praenotatae, et suis posteris haeleditariae successionis iure tanquam veris haeredibus et successoribus perpetuo possidendas. Si vero Domino annuente idem Magisler Petrus fiJius Emerici a modo filium vel filios poterit procreare, ex tunc, filia sua prenotata, deomnibuset quibuslibet Possessionibus prenotalis aequalem portionem, cum caeteris fratre vel fratribus suis procreandis, prout verusheres, et filius, ex praesenti nostra annuentia recipere valeat et habere. Datum Budae in festo B. Iacobi Apostoli. Anno Domini 1553. Belatio Nicolai Vaiuodae dicti Kont. Nos itaque iustis et iuri consonis petitionibus ipsius Simonis benigniter exauditis, prelactas litteras noslras palentes, presentibus de verbo ad verbum insertas appensione noui nostri sigilli, pro eodem Magistro Simone eiusdeinque posteris duximus confirmandas. Saluo iure alieno. Datum in Vissegrad, die Dorainico primo post festum B. Luciae Virginis et Martvris. Anno Domini M.CCC.LXIV." ( L. S. ) E Collcct. Geoig. Gyuiikovics.