Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
Quod Iwan Woywoda de BuJenus, ac Boch de Balk, fratres sui de eadem ab vna, parte vero ex altera JNicolaus, filius Kend de Zalathna-Banya sua ac Iohannis Henning, Blasii, Ladislai, Tatamerii et Stoyan fratrum suorum in personis, quorum onus et grauamen, quae ex parte eorumdem absentium temporum in processu ad infrascripta possent prouenire, super se assumendo, in nostri personaliter constituti praesentia, dixerunt, retulerunt, ac viuae vocis oraculo coram nobis concorditer sunt confessi; quod licet controuersionis materia et iurgiorura, in facto mortis Bikach et Roman proximorum eorumdem diabolica suggerente malitia, inter ipsos extitisset suborta; nihilominus tandem sumpmo rerum maiestate annuente cuius prouidentia corda mortalium turbata flam— sui spiritLis sedat, et ad pacis tranquillitatem reducit et quietem, reformatisque inductionibu.s proborum virorum partium pacem Zelantium interuenientibus, renunciando omni liti, quaestioni, actioni, atque exceptioni, quae ipsis vel quibuspiam ad denfendendum — — suam iuris tramite requirente posset aminiculari; ignoscentes sibi ipsis mutua vicissitudine quidquid inter eos haetenus extitisset illatum et perpetratum, volentes in pacis suauitudine in aeuum gratulari, et sese a niodo et deinceps veluti fratres charissimos assidua dilectione, iugique fauore pertractare, in perpetuae pacis et concordiae oranimodam deuenerint coram nobis vnionem tali conditionis moderamiue mediante; quod si qua partiuin temporum in processu praedictae pacis reformacioni contrauenire, vel ipsorum pacem reformatam in toto vel parte quouis subterfugii colore quaesito retra- * 27