Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

rum obtinemus ex innata regali magnificentia pa­Ironatum , et gubernationem , in suis libertatibus priuilegialibus indemniter, et irrefragbiliter veli­mus conseruare, et facere conseruari ; fidelitati Vestrae firmiter praecipimus et mandamus, qua­tenus a modo in anlea , conlra praedictarum litte­rarum priuilegialium formam et tenorem in fa­ctum ipsarum Ecclesiarum , et suorum rectorum , pro tempore constitutorum , \os inlromittere ne­quaquam praesumatis, sed sinatis ipsas Dominas congaudere libertatibus et gratiis specifiee conces­sis in contenlo lillerarum praescriptarum, et aliud per nostram gratiam non facturi. Datuni in Wys­segrad iu festo Corporis Ciiristi. Anno eiusdem M.CCC.LXIII. E transumto Thomae Archiepiscopi vt infra. CLXXXIV. V • -» An. Cli. 1363. Idem Ludouicus Stephano Episcopo Za­grab. vniuersas possessiones falsariorum Andreae, ac loannis de Ebergoz in praemium confert. JNos Ludouicus, Dei gratia y Kex Hungariae, memoriae commendantes, tenore praesentium si­gnificamus, quibus expedit, vniuersis: Quod quia Audreas et Ioannes de Ebergoz, Comitatus Sopro­nien. in publicis latrociniis, nec non in falsis mo­netaruin fabricationibus, per quorum nefarios pro­cessus regnicolae nostri multipliciter disturbantur, sunt reprelienii; vt nobis fide dignis relationibus constitit euidenter, res'que et bona per ipsos in spolio recepta , ac instrumenta fabrilia ad cuden­dum dictas falsas monetas apla in domibus eorum reperta, et indicium corumdem culpabilitatis sua­rum occultatio fugitiua personarum testimonium

Next

/
Oldalképek
Tartalom