Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

quo fulelitati Vestrae firmis damus in praeceptis, quatenus dictam montanam eidem Georgio omni eo iure, quo ad ipsum pertinere dinoscitur, pos­sidere admittatis; saluis iuribus nostris, quae ex­inde dinoscimur habere, more consueto. Aliud pro nostra gratia non facturi. Datum in Orod feria sexla proxima ante dies rogationis. Anno Dom M. CCC. LXIII." L. S. Ex authographo. Collect. Kaprinai Tom. IV. sub B. p. 26. oUc.12- CLXXXII. An. Ch. 1363.' Eidem Eudouico Casimirua Pol. Rex, ac Bolho, Dux Silesiue, qua constituti arbitri amici­tiam Carolo IV. Imp. obseruandam decernunt. Nos Kazimirus, Dei gratia, Rex Polonie, et Bolko, eadem gratia Dux Silesie , et Dominus Swidnicensis, notum facimus quibus expedit, te­nore praesentium, vniuersis, quia Serenissimus Princeps et Dominus Carolus quartus, diuina fa­uente clementia, Romanonlm lmperator semper Augustus, et Bohemiae Rex, ac illustris Princeps Dominus Iohannes, Marchio Morauiae ab vna , et Serenissimi Principes, Domini LudouicusRex Hun­gariae, Rudolphus, ceterique sui fratres Duces Austriae, parte ab alia , super omnibus eorum controuersiis , contentionibus , seu displicentiis , quas inter se hinc inde vsque in praesentem diem habuisse noscuntur, in nos, tanquam in arbitros , seu amicabiles compositores alias compromiseruat, vt in litteris eorum nobis super hoc traditis ple­nius est expressum. Quo circa virtute arbitrarie potestatis nobis, \t praemittitur, tradite, vnani­mi voluntate, dicimus et pronunciamus in his scri­ptis, quod dicte parles ab hodierna die in antea in perpetuuin super omnibus dissensionibus, contro-

Next

/
Oldalképek
Tartalom