Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
7 m'" ' ) • C -315 CLXXVII. jjn. Ch. 1363. Ludouicus R. H. Magistro Petro, ac fdiis ipsius , Comitibu8 de S. Georgio , in possessione ipsorum Csbrtotok, insulae Csallohoz, ius gladii con~ fert. Nos Ludouicus, Dei gratia Rex Hungariae, memoriae commendantes tenore presencium significamus, quibus expedit, vniuersis: Quod nos, sicut propter fidelitates et fidelium obsequiorum merita laudabilia nobilis viri , Magistri Petri, fratris Sebus de Szent Gyorgy, et Tliomae, loannis ac Petri, filiorum suorum, fideiium Familiarium nostrorum dilectorum, quae iidem nobis, sacroque nostro diademati, in singulis nostris, et regni nostri negociis multiplicibus, prosperis scilicet et aduersis, locis debitis et temporibus oportunis, supremae solicitudinis studio, laboribus assiduis, et vigilanti cura, non parcentes rebus nec personis, hactenus exhibuerunt, et in futurum iugiter exhibituri sunt, haud non minus pro furum, latronum et aliorum malefactorum exstirpatione et eradicatione, fideliumque et Baronum quiete et commodo, eisdem Magistro Petro, ac Thomae, Iohanni et Petro, filiis eiusdem , a nostra Maiestate id humiliter ac deuote postulantibus, et per ipsos eorum haeredibus et posteritatibus huiusmodi libertatis perpetuae praerogatiuam de specialis gratiae, et regiae potestatis plenitudine duximus faciendam, imo annuimus praesentium serie mediante, vt ipsi in possessione eorum Cheuteurteuk vocata, in contractu Challokeuz, Comitatus Posonicnsis habita, et eius territorio seu pertinentiis patibulum erigere, et alia tormentorum genera facere possint et perpetuo conseruare; vniuersos-