Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

gun sua, et magistri Stephani fratris sui vterini de eadem in personis, ad nostram accedens presen­tiam permodum protestationis nobis declarauit, quod magister Mjchael filius Desew de Elefant, quamdam possessionem suam Jluzuoy vocatam cum omnibus ad eandem possessionem pertinentibus Ma­gistris Stephano Georgio et Nicolao filiis Bebek vendere et alienare niteretur, imo vendidisset eandem sine scitu et consensu ipsoruin in grande praeiudiciuin eorum non modicum et grauamen. Cum tamen ipsis ad emendum, pignori recipien­dum, racione eontigua commetaneitatis , plusquam al vs, dicta possessio, pertineret, et deberet pertinere, vnde facta huius modi protestatione prefatos magi­stros Stephanum Georgium et Nicolaum filios Bebek et alios quoslibet ab emptione, pignori receptione et quouismodo se intromissione in eandem,et predictum Mychaelem filium Desew a uenditione, pignori ob­ligatione, et quouismodo a se ipsis alienatione, dicte possessionis Huzuoy^ prohibuit contradicendo et contradixit inhibendo palam etexpresse coram no­bis — Super quibus litteras nostras protc-statorias simul et prohibitorias a nobis petiit emanari , quas nos,eisdem concessimus iustitia communi sua­dente. Datum in sancto Emerico secundo die festi beate Dorothe, Anno Domini Milesimo ter­centesimo scxagesimo secunao." Hatan kozepett: feher viaszkra nyomott kerek pecset, mellynek koriil irasabol az latszik: „ -j- s PETRI — sc uoiuod. " kozepen mifeJe alak volt? bizonysaggal nem allithatni. — E membrana originali.

Next

/
Oldalképek
Tartalom