Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
— Quarlo, quod adhibeatur optime raens, et talis cautela prudenter habeatur super forensibus, euntibus et discurrentibus per ipsam ciuitatem, quod nihil possent tractare aut disponere contra statum ciuitatis, et honorem corone Vng. similiter cautellam, et curam continuam habendo de hominibus dicle ciuitatis, ne aliquid a recto tramite delirantes disponerent se ad aliqua committenda, que statum ciuitatis destruerent, et que possint honorem regium aliqualiter defraudare. Pro executione ordinum predictorum electi fuerunt octo etc. Marinus Quarchi, Nicola Marini, Danoe Cichi, Petrus Ioseph, Petrus Cipui, Nicola Zune, Nicola Azolini, Lode Ioannis. Lucius Ist. de Trag. p. 268. . ' CXXXIX. An. Ch. 1366. C. Stephan us Bubek } Iudex Curiae R. pro fdiis Nicolai Bani de Lindua, contra flios Pascha de Zych terminum ad quindenas residentiae exercilus regalis prorogat. Nos Comes Stephanus Bubek, Iudex Curie Domini Ludouici, Dei gracia Regis Hungarie, damus pro memoria, quod causam, quam Magister Iacobus, Ladislaus et Paska, filii Pasca de Zych, quibus Egidius de Baza cum procuratoriis litteris conuentus Ecclesie Symigiensis astitit contra Stephanum et Ladislaum, filios Nicolai, condam Bani de Lindvva^ item Magistrum Cosmam Lulaeum et Stephanum, filium Michaelis de Iwan, famulos ipsorum eis statuere commissos, iuxta continentiam priorum litterarum, in octauas festi beati Georgii Martyris mouere habebant, coram nobis, ob regium preceptum pro eisdem filiis Ni-