Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

Ecclesiarum Plebano et Rectoribus, et aliis pluri­bus testibus ad praemissa. E litteris Parochiae Podolin. >V. CXXXYII. An. Ch. 1361. Capitulum Agrien. Nicolai, A. Episcopi Strigon. litteras de quarta Ecclesiae Chetnehiensi ad­iudicata anno 1353 transumit. Capitulum Ecclesiae -Strigoniensis omnibus Cliristi fidelibus praesentes litteras inspecturis sa­lutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum notitiam tenore praesentium volumus peruenire: Quod discreti viri Canonici Ecclesiae S. Georgii Martyris de Strigonio ad nostram personaliter acceden. praesentiam, quasdam litteras reueren­dissimi in Christo Patris etDomini, Domini Ni­colai, Dei et Apostolica gratia Archiepiscopi Stri­goniensis, eiusdemque loci Comitis perpetui pa­tentes, tenoris infrascripti nobis exhibuere, et praesentauere, petentes nos cum instantia, vt te­norem earumdem in formam nostri priuilegii re­digi faceremus; quarum tenor per omnia sequi­tur in haec verba: Nos Nicolaus (v. ad an. 1553). Nos igitur iustis et legitimis petitionibus, eorum­dern canonicorum Ecclesiae Sancti Georgii Mar­lyris fauorabiliter annuentes, praedictas litteras de verbo ad verbuin transcribendo, in formam nostri priuilegii redigi fecimus, nostrique appen­sione sigilli munimine roborari firmiorem ad cau­telam. Datuin feria secunda proxima post festum Beati Barnabae Apostoli. Anno Domini Millesimo, trecentesimo sexagesimo primo." Ex originali Archivi Caraeralis. Coll. Hevencsi Tom. XXI. p. 293 sprj.

Next

/
Oldalképek
Tartalom