Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

cxxx. An. Ch. 1361. Cordtentus JB. M. V. de 1 Kolosmonostra su­per possessione Varadgya per Comitem Ioannem de Alsi-Vincz Cap. Trans. legata testimoniales edit. Nos Frater Stephanus, Abbas de Clusmono­stra ac Conuentus Ecclesiae B. V. de eadem signi— ficamus vniuersis: quodnos in personispro­priis cum fratre Ioanne nostri ordinis, ac vice et nomine eiusdem conuentus nostri, ad diligentem petitionem et requisitionem Honorabilis Capituli Ecclesiae Transiiuanae ad aLidiendum testamen­tum et vltimam dispositionem quondam Comitis Ioannis, filii Yiuiani de Vincz inferiori, accessi­mus} tandem nobis ibi existentibus Frater Alar­dus , Prior Ecclesiae B. Virginis de Vincz, Fraler ]Nicolaus, Prior Ecclesiae B. Virginis de Alba, Ni­colaus de Burperk ( Borberek ) et Ioannes de Vincz, Ecclesiarum rectores^ ac Comes Kenerias, et Ni­colaus filius Antonii, hospites de praedicta Vincz dixerunt et confessi extiterunt nobis liunc in mo­diim: quod idem Comes Ioannes, filius Viuiani, li­cet aeger corpore, mente tamen per omnia sanus, in praesentia ipsorum, ac Ven. in Ch. Patris Do­mini Rudolphi, D. et A. S. gr. episcopi Bondichi­ensis , suffraganei D. Dominici, eadem gr. episco­pi Transiluani, Nicolai Pisloris, Ioannis Furner dicti, et Andreae dicti Maaz, hospitum (id est: SaxonLim) de eadem Vincz inferiori, nec non Co­mitisDanielis de llufa Ecclesia ( Veresegjhaz) quan­dam possessionem suam Varadgya vocatam , in Co­mitatu Albensi, iuxta fluium Marusii adiacentem , cum omni plenitudine sui iuris in perpeluam elee­mosynam Ecclesiae B. Michaelis Arch. videlicet ca­pitulo, excepto episcopo, prout pater suusetauus

Next

/
Oldalképek
Tartalom