Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
hospitum de eadem personis, nostre Serenitatis adeuntes conspectura, nobis humiliter supplicarunt, quod, quia vniuersa eorum priuilegia super libertatibus eoruni confecta, eo tempore, quo villa reginalis incendio deuastata fuerat, combusta extitissentj ideo huiusmodi eorum inopie compacientes, inscriptas libertates ipsis ex benignitate regia conferre dignaremur: Nos ilaque supplicationem ipsorum ciuium reginalium iustam fore attendentes, vt ipsis certa lege et libertate fruentibus honor regius accrescat et prouentus augeanturj huiusmodi libertates eisdem ciuibus reginaJibus de liberalitate regia duximus concedandas et conferendas: quod iidemCiues et hospiles de Modur, quem communi eleccione inter ipsos habita voluerint, Iudicem liberam eligendi liabeant facultatera, qui omnes causas ipsorum emergentes, vna cum officiali ipsorum ibidem iudicabunt; si qui vero de eorum iudicio in facto rerum debitarum et aliarum minutarum causarum per ipsos casu quo non contentarentur; tum iudicium ciuitatis nostre Tjrnauiensis requiratur, si in facto autem possessionum vel aliarum hereditatum, domorum videlicet et vinearum, de ipsorum iudicatu non contentarentur, lunc ad iudicium ciuium nostrorum Posoniensium recurratur, et causa deuoluatur, quorum iudicio et decreto ambe partes tenebuntur contentari. Omniuin autem iudiciorum seu birsagiorum due partes officiali ipsorum , tercia vero pars eorumdem viliico pro tum constituto^ debent prouenire. Jtem committimus,, vt nullus omnino hominura ad presenciam Coraitis Parochiaiis eosdem citare valeat vel appellare ; sed si qui quidquam accionis conlra eosdem habuerint, in