Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

Legis huius, iure etiam iurando coronatio­nis occasione Regibus nostris iniunclae, primus Honorius PP. III. meminit ad Belam IV. regem iuniorem scribens: „Cum teneatur Bex, et coro­riatione sua iurauerit, regni ac coronae suae iura conseruare." Cod. Dipl. Tom. III. vol. II. p. Quod ius iurandum Wladislaus I. repetiit sui ele­ctionis articulo spondens: ,,Quod omni diligentia, sollicitudine et opera nostra, quantum in nobis erit, niti et laborare volumus pro recuperandis oranibus iuribus et pertinentiis regni Hungariae praetacti, a quibuscunque occupatis." Dipl. An. 1440. Ladislaus quoque Posthumus cum regni aditu iurauit: „quod regnum suum Hungariae in oranibus iuribus et legibus etc. conseruabit, et quod raetas regni Hungariae non alienabit; sed pro posse defendet et alienata recuperabit." Dipl. A. 1453. Ius istud iurandum ipsis subin Decretis, quae inauguralia dicimus, insertum est: „Fines regni nostri Hungariae, et quae ad illud quocunquu iure aut titulo pertinent, non alienabimus, nec minue­mus; sed quoad poterimus, augebimus." Decr. Ferd. I. A. 1527. „Praedeclarato , modo recupe­rata, et expost Deo fortunante et adiuuante re­cuperanda quaeuis huius regni, partiumque huius ei adnexarum tenuta, et partes, ad raentem eiiatn

Next

/
Oldalképek
Tartalom