Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

CXVI. An. Chr. 1361. Idem Ludouicus confirmatorias Patris sui duplices , ac Capituli Scepusiensis fassionales super possessione Komlos patenter transcribit. Nos Ludouicus, Dei gratia rex Hungariae, memoriae commendantes tenore praesentiuuri si­gnificamus quibus expedit vniuersis: quod Paulus lilius Joannis de Somus, in sua, itein lvvanka, Praepositi de AJisle, Petri, Ladislai, Joannis et Stephani, fratrum suorum vterinorum, nec non Ioannis filii ipsius Petri, et Alexii, filii dicti La­dislai, personis, ad nostram accedens praesentiam, exhibuit nobis quasdam tres litteras, duas videli­cet patentes quondam Excellentis Principis Domini Caroli Kegis, Patris nostri charissimi, piaememoriae, et vnam Capituli Ecclesiae S. Martini deScepus pri­vilegialem, in facto possessionis Komlous vocatae, ac super contractu cambial eiusdem confectas, te­noris irascripti; supplicans celsitudini nostrae hu­militer et deuole, vt quia dicta possessio Komlous a Kokas filio Ricolfi ad ipsum, et suos fratres titulo emtionis deuoluta exstitisset; ob haec nos tenorem earumdem nostris litteris patentibus transcribi , et transsumi, appositioneque sigilli nostri maioris confirmari facere dignaremur pro eisdem. Quarum vnius tenor talis est: NosCarolus v. adan. J 540. alterius vero tenor tnlis est: Nos C a r o l u s v. ad an. 1540. Tertiae vero litterae tenor dignoscitur talis esse: Capitulum Ecclesiae B. Martini de Scepus v. ad an. 1513. IXos itaque praemissis humillimis supplicationibus praefati Pauli, filii Joannis de So­inus fauorabiliter inclinati, praetactas litteras pa­ternas, ac dicti Capituli de Scepus praesentibus de verbo ad verbum transcribi et transumi facientes, eatenus qualenus eaedem rite, et rationahiliter ex-

Next

/
Oldalképek
Tartalom