Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
riis commutat, ciuitates quoque Dalmatiae maritimas metu percellit; Iaderam ad sui deditionem flectit; Venetos,missis IadrensibusA. 1345. suppetiis ad inducias graui aere identidem mercandas compellit. „LudouicusRex Hungariae societatem pollicitus Ianuensibus (Genuensibus) petiit a Venetis, vt restituerent sibi Iadram, aliasque Ciuitates ac loca, quae occupauerant in suo regno Sclauoniae. Veneli prudenti responso legatos dimiserunt, inter se irridentes petitionem regis 5 nihilominus non sine metu erant, et sollicite magnaque j impensa, dupplicatis praesidiis muniuerunt omnes Ciuitates, quas tenebant in illis oris — Veneti ob classem Ianuensium et regis Hungariae minas, cum nollent restituerc ciuitates maritimas Sclauoniae — solemnes legatos ad Imperatorem miserunt rogatum, vt se cum rege Hungariae interponeret, ne iilis bellum moueret; — Imperator suis precibus regem Hungariae retinuit a bello in Venetos mouendo, non absque compositionis spe in futurum" ait Villanus L. III. Cap. LIV. LXVIII. apud Lucium Cap. XVII. jjj. 24. Funestae Andreae, fratris sui, Auersae necis vindicta, rebus Lituanicis, successionis item in Polonia negociis, diu distentus, comparatis induciarum lapsu belli necessariis, idem Ludouicus A. 1558. postquam Stephanum Duscianum Rasciae ac Seruiae regulum sola armorum ostentatione a Venetorum foedere abstraxisset , societate cum Alberto Austriae Duce, Maynhardo Goritiae Comite, Patriarcha item Aquileensi ac Cennatensi • Episcopo armorum inita, copias per Carniam in forum Iulii, Venetorum continentem, infunditj ioannem Chuz, Croatiae Banum, in Dalmatiam,