Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

§. 19. Andreas regno, quod immoderate am­biuit, potitus An. 1207. Almisanis pares, quibus Dalmatiae vrbes ceterae gaudebant, libertates con­fert, Domaldum vero, perfidae legationis ad filios Geysae Constantinopolim destinalae intermunciis captis, bene de se meritum Iaderae prius Comitem, Spalato, Tragurio ac Sibenico praeficit An. 1210. Cod. Dipl. tom. II. In terram sacram profecturus Belae primogenito successionem regni, Colomanno GalJiciam et Lodomeriam, Andreae regina Iolan­tha tertio genito Ducatum Croatiae ac Dalmatiae litteris ad Pontificem datis, addicit. An. 1216. Cod. Dipl. Suscepto in Palaestinam itinere, Dal­raatiam totam Pontio de Cruce, militiae templi per Hungariam Magistro, committit; classem de­nique conductam Spalati conscendit An. 1217. Cod. Dipl. tom. II. Thom. Spalaten. Cap. 15. lle­dux turbatis vehementer domi rebusColomannum, secundo genitum e captiuitate Haliciana redem­tum (Dlugossus Hist. Polon. lib. VII. p. 185) Cro­atiae ac Dalmatiae Ducem, Bela reuocato, con­stituit. An. 1224. Cod. Dipl. tom. II. Kerchelich Not, praelim, p. 190. Qui praedecessoris sui oe­conomiam imitatus superfluas donationes Ioannitis factas ex parte reuocat A. 1550. Cod.DipI. Fratrem vero suum Andream, qui addictum sibi Ducatum armis petierat, regno depulit, gentis Rubenpret, ac Crouianae stipitem factum. V. Tud. Gyiijt. A. 1829 ternione X. 20. Belae IV. Hungariae Regi, pugna ad Sajonem fluuium per Mongoles caeso, et ab Fri­derico Austrio per fugam omnibus thesauris spo­liato, Dalmatia asylo cessit: Ipse in Wegliae insu­sulam Tragurio oppositam, situ et acccssu diffici-

Next

/
Oldalképek
Tartalom