Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

An. J166—7. Pugnae propter Dalmatiam inter Ilungaros ac Graecos instauratae initium felix, tota Dalmatia reuindicata, exitus infaustus; qui iacturam Dalmatiae post se traxit. Bello enim inter Htmgaros ac Graecos feruente Veneti Iaderam in­tercipiunt; Manuel vero, vt fraudem tegeret, re­liquam Dairnatiam haereditatis Belae titulo ad se trahit. A. 1171. Nicetas lib. IV. p. 82. confer etiam Dipl. ab anno 1167-—71. 17. Bela III. ex aula Bizantina ad solium regni Hungariae capessendum excitus, Manuele mortuo, Spalatensibus sponte semet dedentibus, altero anno Iadertinis eliam, Venetorum domi­natu excusso, ad pristinam obedientiam reuersis, Dalmatiam leui opera in fidem recepit. Farkasio Palatino Iaderam misso , Dalmatarumque, Iudice constituto (Cod. Iuris Patrii tomo I. p. 234. art. 14.), eam Dalmatiae peperit securitatem, quod Veneti, Iadram A. 1185 tentantes, clade ac­cepta, ad Pagum, vioinasque insulas fugere sint coacti. Dandulus lib. X. cap. 2. p. 14. An. 1185. Emericum filium, ne ius successionis ipsius pa­cto quopiam in dubium vocaretur, consortem imperii declarat Bela, ac Dalmatiae, Croatiaeve praeficit. Nicetas 1. c. Chronicon Austrium ad an. 1184. Kerchelich Not. Praelim. p. 168. Cod. Dipl. tom.III. Iadram Veneti annis octo obsessam, classe portubus Dalmatiae applicita, subiugare conten­derant ; ast ad Trani promontorium nauali pugna victi nouas petere inducias sunt coacti An. 1190. Luc. lib. III. cap. 12. p. 2^6. Farlatus tomo IIJ. p. 213. Dandulus lib. X. cap. 2. p. 28. Abhinc idem llex totam Dalmatiain ac Croatiam Calano, Quinque -ecclesiensium Praesuli, procu^

Next

/
Oldalképek
Tartalom