Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
tri, et Stephanum, filium Lamperti, acDemetrium, filium Vgrini, ex quibus Nicolaus, dictus Cheg, pro se simili modo personaliter, pro aliis vero praedictis cum procuratoriis Conuentus Ecelesiae de Iazou comparuit^ iuxta continentiam priorum litterarum nostrarum in octauis festi PasceDomini super facto possessionis Obe^n vocatae, in Comitatu Strigoniensi, existentis habitae — — — coram nobis, volentihus partibus et procedentibus ad octauas festi beati Michaelis Archangeli, nunc venturi, slatu in eodem iussimus prorogandam. Datum in Wyssegrad octauo die termini praenotati. Anno Domini M. CCC. L. nono." Pray Dipl. Tonio A. uro 51. p. 28. Dan. Cornides Tom. XII. p. 557. XLIX. j4n. Ch. 1359. Idem Nicolaus binas litteras patentes pro monasterio de Sagh transumit. NosNicolaus, regni Hungariae Palatinus, et Iudex Cumanorum, memorie commendamus, quod in congregatione nostra generali vniuersitati Nobilium Neograd. et Honth. Comitatuum feria secunda proxima post octauas festi Natiuitatis Beati Ioannis Baptistae, prope Gyarmath celebrata, religiosus vir, frater Stephanus, Praepositus monasterii Ecclesiae de Saagh, de medio aliorum personaliter consurgendo, primo Jitteras Dominae Elisabeth, Dei gratia reginae Hungariae, Dominae nostrae, maiori sigillo eiusdem communitas, demum quasdam litteras nostras similiter patentes, ac maiori sigillo nostro consignatas, nobis praesentauit, petens a nobis cura instantia, vt tenores earumaem de verbo ad verbum transumeremus,