Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

XL. An. Ch. 1359. Idem Capit. Scepus rsambnlationem posses­sionum Ecclesiae cLe Idszo ob tempestalein obortam peragi haud potuisse , rescribit. Nos Capitulum Ecclesiae B. Martini de Scepus memoriae commendamus tenore praesenfium si­gnificantes, quibus expedit, vniuersis: Quod cum iuxta continentiam litterarum Excellentissimi Prin-' cipis, Domini nostri Ludouici, Dei gratia illustris regis Hungariae, sub eius annulari sigillo paten­ter confectarum, nobiles viri Magistri Isip , Vi­ce-Palatinus, et loannes. filius Peteuch, ad fa­ciem possessionis Ecclesiae de Iaszow, conuocatis et praesentibus vicinis et commetaneis eiusdem, specialiter ciuibus ciuitatum regalium de Smulni­czia et Gulniczia, et Ida-Banya, et de Sepsi, co­ram testimonio nostro accedendo, et eandem per suas veras et antiquas metas iuxta tenorem priui­legii Domini Belae, regis condam Inclyti Hunga­riae, reambulando, diligenti inquisitione, occu­patione et locatione in eisdem litteris regiis villa­rum praemissa, qualitate, quantitate, vtilitate et fructuositate terrarum ab ipsa Ecclesia de Iaszov per eosdem ciues regios occupatarum, diligenter conspicere, considerare et tandem dictae regiae Maiestati referre, et vbi in reambulatione meta­rum contradictor non extitisset, iuxta veteres no­uas metas erigere debuissent, et tandem seriem ipsius reambulationis, curn cursibus metarum, si necesse fuisset, in litteris nostris deportare de­buissent, que in supradictis litteris regiis plenius vidimus contineri. Nos tandem ad requisitionem religiosorum virorum Nicolai Praepositi et Con­uentus Ecclesiae praedictae de laszov nostrum mi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom