Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

Bdelitate. Nouerit Serenitas vestra, quod Micliael de Cliala, homo vester, vna cum Ladislao Pres­bilero Chori Ecclesiae nostrae, homine nostro fide digno, quem eidem visis litleris vestris euocato­riis, inquisitoriis, prohibitoriis, reambulatoriis, annualibus generalibus, maiori sigillo nostro con­signatis, religioso viro Domino Fratri Baudono Cornuto Priori Cruciferorum per Hungariam et Sclauoniam et suis fratribus per vestram Serenita­tem per anni circulum gratiose datis et concessis, iuxta earumdem continentiam in testimonium dede­ramus, ad nos rediens, nobis dixit: quod ipse in praesentia et sub testimonio dicti hominis nostri Sabbatho proximo post quindenas festi B. Georgii Martyris proxirne nunc praeteriti, ad faciem pos­sessionis Gjanth accessisset, ibidem a circumquaque adiacentibus Nobilibus et Ignobilibus, Clericis et laicis, ac ab aliis cuiusuis slatus et conditionis ho­minibus, a quibus decuisset et iicuisset scire et in­uestigare, talem de infrascriptis sciuissent verita­tem: quod Nicolaus, filius Wenche, Castellanus de Symontornia tamen cum trecentis lobbagyoni­bus filiorum Stephani, quondam Bani exiuisset, ex mandato dictorum Dominorum suorum mani­bus armatis, videlicet cum securibus et cuspidi­bus et aliis armis, in praedicto die Sabbathi ad vineas praefatae possessionis Gyanth veniendo , ct ibideni — — decem vinearum — — — vnius currus succidi et permanari (?) fecisset, quam — — — earumdem vinearum iidem homo vester et noster oculala fide vidissent. Datuin feria secunda proxima post quindenas festi praenotati. A. Dom. M. CCC. LIX." • Origin. in arcli. Camerali; Dipl. Crucig. tom. III. p. 592—3.

Next

/
Oldalképek
Tartalom