Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

concorditer rctulerant: quod idem homo vester fe­ria secunda proxima post dominicam oculi de nouo preteritam, cum eodem homine vestro ad faciem dicte possessionis Galadna vocate, vicinis et com­metaneis eiusdem vniuersis, specialiter autem ad castrum Hruson pertinentibus, Jegitime conuoca­tis, ac etiam Nicolao, Yice- Castellano eiusdem castri, et praeseutibus accedendo eandem, licet iuxta continentiam instrumentorum dicti Domini Abbatis et sui monasterii per veras suas metas et antiquas reambulauerunt, et a metis et aliorum quorumlibet possessionibus separauerint; tamen non plus eidem Domino Abbati et suo monasterio de eadem preterquam tertiam partem vel citra, vt visLi considerare potuissent, idem Castellanus restituisset, residuas vero duas partes eiusdem de­liberationi Vestre Maiestatis comisisset. Termini autem metales, quibus ipsa particula terre, seu possessionis Galadna ab aliis portionibus eiusdem et possessionariis iuribus Nobilium distinguuntur et separantur, terminantur ordine subsequenti; ila videlicet, quod prima meta inciperetur in eo loco, vbi riuulus Zquileu vocatus intrat alium ri­uulum Vyclima nominatum, et ibi vnam metam terream in circuitu cuiusdam arboris erigi fecissent, deinde curreret ad quemdam monticLilum, vulga­riter domb dictum, ad partem meridionalem et perueniret ad inetam terream; deinde curreret ad eandem partem supra ad montein Berch, ad rae­tam terream, similiter de nouo in circuitu eius­dein arboris erectam, deinde ad petram Brala di­ctam, quam ainbe partes pro meta acceptassent; deinde directe descenderet ad melam terream in circuitu cuiusdam arboris erectam, deinde curre-

Next

/
Oldalképek
Tartalom