Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
suas veras metas et autlquas reambulando, reambulationeque et ab aliorum possessionibus et possessionariis iuribus — — metarum in locis necessariis erectionibus distinctam et separalam r eliquissent eidem ven. Capitulo, eodem iure, quo ad ipsos d ignoscerentur pertinere, perpetuo possidendam; nullo penitus contradictore apparate; metae autem quibus ipsa possessio Damas ab aliorum possessionibus distinguitur, — ordine sequenti: ita videlicet quod prima meta incipit a parte occidentali iuxta viam, quae ducit de praedicta Leker ad Fornad, a duabus metis terreis, quarum vna, a parte meridiei existens, separat ipsam possessionem Damas, alia vero a parte septemtrionali adiacens Wezeken anledicte, Deinde inter terras arabiles quasi versus partem inter plagas septemtrionalem et orientalem in parua distantia procedendo peruenitur ad vnam metam terream, deinde per metas concurrentes peruenit ad duas metas terreas iuxta lucum JVjrsara erectas premisso modo separantes; deinde flectit per ipsum lucum infra ad plagam meridionalem fere ad vnam sagitte emissionem et vltra ipsum lucum peruenit ad duas metas terreas, deinde flectit ad orientem, et peruenit ad metam terream, deinde ad duas metas terreas, ex vtraque parte cuiusdam vie antique erectas, quarum vna a parte meridionali existens ipsi possessioni Damas, alia vero possessioni Vezeken separat antedicte; deinde per ipsam viam versus meridiem descendendo, peruenit ad alias duas metas eodem modo distinguentes ; deinde ad duas metas terreas, post hec ad vnam metain terream in terra dicti Capituli erectam, et inde