Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

cramenta ministrare, et ipsorum corpora, eum decesserint, in dicti monasterii cemeterio sepelire, felicis recordationis Clementis Papae V. praedeces­soris nostri, et alia qualibet constitutionibus con­trariis nequaquara obstantibus, licite valeant, iure tamen parochialis ecclesiae, et cuiuslibet alterius in omnibus semper saluo, vobis et ipsis fratribus, qui ibidem deputati pro tempore fuerint, vt prae­fertur, autlioritate Apostolica de speciali gratia te­nore praesentium indulgemus. Nulli ergo homi­num liceat hanc paginam nostrae constitutionis, concessionis infringere, vel ei ausu temerario con­traire. Si quis autem hoc tentare praesumserit, in­dignationem omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursuum. Datum Auinione II. kal. Ianuarii, Pontificatus no­stri anno septimo." Ex originali archiui Cameralis penes Bibliotheeam Vniuersitatis existente. XX. An. C/i. 1359. Idem Innocentius, pro Ecclesia S. Stephani in Endrud, Dioecesis Quinqueecclesieri. indulgentias concedit. Innocentius Episcopus Seruus Seruorum Dei. Vniuersis Christi fidelibus praesentes lilteras inspe­cturis salutem etc. Splendor paterne gloriae, qui sua mundum illuminat ineffabili claritate, pia loca fi­delium de clementissima ipsius Maiestate sperantium tunc precipue benigno fauore prosequitur,cum deuo­ta ipsorum humilitas Sanctorum precibus etmeritis adiuuatur. Cupientes igitur, vt parochialis Eccle­clesia Sancti Stephani in Edrud quinqueecclesien­Dioec. congruis honoribus frequentetur, et ut Chri-

Next

/
Oldalképek
Tartalom