Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
CCCLXIX. Aru Ch. 1358. Leuslachias, Vicarius totius Sclauoniae, possessionem Farlcasfdlde Magistro Georgio ac consorti eius Catliarinae' per Capitulum Cliasmense statui iubet. Nos Leustachius, Yicarius totius regni Sclauoniae generalis — — — — — serenissimum Principem Dominicum Ludouicum, Dei gracia, inclytum regem Hungarie deputatus, memorie commendantes tenore presencium, quibus expedit, significantes vniuersis: Quod quia ad statucionem possessionis Farkasfeulde vocate, in tenutis seu — — possessionis Magistri Iohannis , filii Mych, filii Moyus, hereditarie Cheresnew nuncupate, in Comitatu Crisiensi existentis habite, per predictura Magistrum Iohannem, fili um Mych, nobili Domine Katharina nuncupate, sorori sue, consorti videlicet Georgii, filii Mych de Megeriche, quondam Domini Stephani Ducis prothonotarii, ac eidem Magistro Georgio, iuxta seriem litterarum nostrarum priuilegialium composicionalium , iure perhemnali tradite per eumdem Magistrum lohannem, filium Mych, filii Moyus — — — domine Katharine, sorori sue, ac MagistroGeorgio marito eiusdem mediantibus nostro et Capituli Chasmensis hominibus faciendam, nosfer et eiusdem Capituli Chasmensis homines transmitti debebant necessario — — — — Capitulo Chasmensi litteratorie scribentes, eorum amicitiam requisiueramus diligenter, vt vna cum Iohanne, filio Iohannis de Yrusya, vel Conrado, filio Petri deSynath, aut Endre, filio Andre de Musina, siue Chak, fratre eiusdem, aliis absentibus homine nostro, eorum idoneum transmittp-