Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

tris, Nicolai, Dei et Apostoiica gratia Episcopi praedicte Ecclesie in Spirilualibus generalis, da­mus pro meinoria , quod nos causam, quam Iaco­bus, filius Stephani de Bethlen , cum procuratoriis Prepositi et Conuentus de Lelesz , comparuit, con­tra Laurentium, filium Ladislai de Vitez, Petrum, filium condam Nicolai Vayuode , Ladislaum , Ge­orgium, etMichaelem, filios Peleuch, de Syroka et Iacobum, filium Iohannis, filii eiusdem Petheuch, de eadem, pro quibus Georgius, filius Naz de Ba­karethe, cum litteris procuratoriis honorabilis Ca­pituli Ecclesiae Strigoniensis, astitit, iuxta conti­nentiam priorum litterarum nostrarum, proroga­toriarum , in quindenis festi Sancti Iacobi Apostoli, lia coram nobis tanquam causam declaratam ad octauas Sancti Michaelis Archangeli iam ventu­ras parlibus iterato ad nostram praesentiam duxi­mus prorogandam ; ipsa enim causa per dictum la­cobum, filiurn Stephani, Procuratorem declarata exstitit coram nobis super quarta filiali condam nobilis Domine, Proauiae eiusdem Iacobi, filii Ste­phani de Lazon, Domini sui. Datum Agrie tertio die termini praenotati. Anno Domini MCCC. quin­quagesimo octauo.' 4 Orig. e coll. Cornides in Bihlioth. CC. Teleky. CCCLIX. An. Ch. 1358. Conuentus Cruciferorum de Alba super pos­sessionibus Abbatiae de Tihan recaptiuatis, reambu­latis, statutisque testimoniales. Conuentus cruciferorum ordinis Sancti Iohan­nis Hierosolymitani domus hospitalis Ecclesiae Bea­ti Stephani regis de Alba, omnibus Christi fideli­bus tam praesentibus quam futuris, praesentes lit-

Next

/
Oldalképek
Tartalom