Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
mus, quibus expedit, vniuersis: Quod anno Domini M. CCC. LVIII. vir religiosus, Frater Petrus, Ordinis S. Pauli primi Eremitae, Prior videiicet Fratrum Eremitarum, in Claustro Beatissimae Mariae Virginis de Dubicza, feria tertia, scilicet in festo Apostolorum Philippi et Iacobi BB. in nostri personaliter constitutus praesentia, exhibuit nobis litteras priuilegiales viri religiosi, Fratris Eliae, Praeceptoris de Dubicza praedicta, in Comitis Philippi, filii Vark, Comitis terrestris de eadem, sigillis eorumdem consignatas, petens nos suo et totius Conuentus claustri nomine praedicti debita precum instantia, vt tenorem earumdem de verbo ad verbum transcribi et nostris litteris priuilegialibus inseri faceremus, vberiorem ad cautelam; cuius nos pelitionibus, vt pote iustis, congruis et condignis annuentes, praedictas litteras de verbo ad verbum transcribi fecimus, nostroque sigiilo pendenti communiri; quarum tenor per omnia talis est: Nos Frater Elias, Praeceptor de Dubicza, et Philippus, filius Wark, Comes terrestris de eadem, sensu praesentium significamus, quibus expedit vniuersis: quod nobiles viri Comites Nicolaus et Stephanus, filii quondam Comitis Odoleny de Kosucha, coram nobis et NobilibusComitatus eiusdem personaliter constituti, volentes sequi vestigia suorum praedecessorum et animabus eorum salubri consilio prouidere, quamdam particulam terrae ipsorum haereditariae in possessione Ottok vocata, habiiam, metis infrascriptis, aruis circumadiacentibus separafcam pro remedio et salute animarum eorumdem cum omnibus suis vtilitatibus et pertinenciis vniuersis, videlicet syluis, fqenetis, nemoribus et locis mo-