Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

slro apud Comitem Capelle nostre habito fecimus consignari, Datum in Vissegrad feria quinta pro­xima post festum Beati Syxti Pape, anno Domiui M. CCC. quinquagesimo octauo. Nos itaque Ve­stris preceptis obedire volentes, vt tenemur, cum praedicto Laurencio de Sjul homine Vestro no­strum hominem fide dignum, Magistrum Egydium socium et Concanonicum nostrum, ad premissa fideliter exequenda, pro testimonio duximus de­stinandum, qui demum ad nos reuersi nobis con­corditer retuleruut, quod Nobiles et Ignobiles, ac alii communes homines Comitatus Zagrabiensis, specialiter vicini et commetanei prefatarum pos­sessionariarum porcionum episcopalium feria sexta proxima ante festum Beati Stephani regis et Con­fessoris proxime preteritum iuxta regni vestri consuetudinem ad fidem eorum et fidelitatem sa­crae coronae regiae debitam per eos requisiti omnia et singula praemissorum, per praedictum Magistrum Stephanum, filium Myckli Bani, fore facta asseruisset, prout in tenore dictarum litte­rarum Vestrarum seriatim continentur. Datum in Octauis festi Beati Stepliani Regis et Confesso­ris. Anno Domini supra dicto." E charta originali arcliiui Camerae Uung. Locus Si­gilli dorso impressi. Dipl. Szechenyi. Tom. V. nro 80. CCCXLIX. An. Ch. 1358. Idem Capitulum Stephanum Zagrab. Epi­ecopum contra inuasorem bonorum suorum protesta­tum fuisse , testatur. Nos Capitulum Budensis Ecclesiae, damus pro memoria, quod discretus vir, Dominus lohannes Archidiaconus de Dubicha, ad noslram accedens

Next

/
Oldalképek
Tartalom