Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
super quodam praedio, Drid voccato, coufectum, confirmatiue in se continens, tenoris subiecti (v. ad an. 1226). Nos siquidem, quia diuine Maiestatis reuerentia cordi nostro vehementer insidet, et ad eius nominis cultum mentis nostre acies sedulo occupatur, eo quod tanto nos ante oculos misericordie ipsius maiora credentes dona miserationis percipere, quanto eius seruitoribus propensionis officii munus studuerimus salutiferum impartiri, ob spem potissime et deuotionem nostram, quam ad beatissimos Laurentium M. et loannem confessorem , in quorum nominibus gloriosis dicta ecclesia Tragurien. constructa exstitit et fundata, gerimus et habemus specialem, premissa supplicatione ipsius Domini Bartholomaei episcopi, fidelis nostri, tanquam iusta et iuri consona, fauorabiliter exaudita et admissa, prefatum priuilegium ipsius Dom. Bele — — acceptamus, et approbamus, ratificaraus et ex Iargiflua pietate dicte Ecclesiae SS. Laurentii ac loannis mera auctoritate nostra regia perpetuo confirmamus. — — — Datum per manus Ven. Patris in Christo Dom. Nicolai, Dei et Apost. sedis gratia archi~ episcopi Colocen. postulati Strigonien. aulae nostre Cancell. dil. et fid. nostri. Anno Dom. M. CCC. LVIII. tertio nonas Septemb. regni autem nostri anno XVII. Ven. PP. DD. Nicolao Iadren. Vgolino Spalat. et Elia Bagusino Archiep. Slrigoniensi sede vacante; Nicolao Agrien. Deraetrio W arad. Dominico Transyluano, Nicolao Quinqueecclesien. Colomano Iaurien. L. (Ladislao) el. VVesprimien. Thoma Chanadien. Michaele Vacien. Petro Bosnen. Stephano Zagrab. loanne Tininien. Mathaeo Sibinicen. Bartholomaeo Tragur. Stephano Pha-