Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

Patroni in eiusdem monasterii laesionem intole­rabilem, atque damnum per dictos Praedecessores inconsiderate et improuide factas, assumptas seu contractas authoritate recia. et Patronatus indem­o J pnitati saepedicti monasterii misericorditer con­sulentes, irritare, reuocare et cassare nostris lit­teris dignaremur. Nos igitur praenotatis fratris Siffridi Abbatis piis, iustis et honestis supplica­tionibus, vt regiara decet Maiestatem, et non so­lum ad dicti monasterii sed et ad omnium eccle­siarum regni nostri profectum, et indempnitatem dirigendum, conseruandum, animo compassibili liberaliter inclinati, vt praefatus Abbas et Con­uentus ac monasterium illis possessionibns, liber­tatibus, iuribus, prouentibusque et redditibus gaudere valeant, quae et qui tam Sanctissiuiorum Stephani et Ladislai, quam aliorura Sanctissimo­rum regum Hungariae, proauorura nostrorura, ac aliorum fidelium donationibus, collationibus et concessionibus eidem monasterio aduenisse, ac ex antiquo prouenisse noscuntur, quidquid per antedictos quoscunque praedecessores iam dicti Siffridi Abbatis in praemissis omnibus et singulis possessionum permutationibus, compositionum il­licitarum ac conditionum et obligaiionum accep­tationibus, iuriura,reddituum ac prouentuum, qui­busuis nominibus vocatorum alienationibus et ge­neraliter aliis quibuslibet nociuis, impossibilibus­que distractibus absque Patroni consensu et scitu inordinate et indebite dignoscitur esse factum , si­mul cum litteris et munimentis quorumlibeL Ca­pitulorum aut Conuentuum, et collegiorum, su­per huiusmodi confectis, praesenliuui litteraram nostrarum vigore cassantes, annullantes et in irri-

Next

/
Oldalképek
Tartalom