Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

CCCXXXVII. An. Ch. 1358. Idem Ludouicus Instrumenta litteralia pro Dominico AJagno de J Jasztoh super possessionibus ipsius Megyer, Porozlou et Hodomonostra in sacristia Ca­pituli Agrien. requiri iubet. Ludouicus, dei gratia Rex Hungariae, fideli­bus suis, Capitulo Ecclesiae Agriensis, salutera et gratiara. Dicit nobis Magister Dominicus de Paz­toh, quod quaedam litteralia sua instrumenta su­per possessionibus Megyer, Porozlou et Hodus­monostra vocatis, ac eorum pertinentiis — — constitutis, ab ipso casualiter deperdita extitis­sent, quorum alia paria praedictorum instrumen­torum in veslra sacristia, seu conseruatorio Ec­clesiae Vestrae more solito reposita liaberentur, quibus nimium indigeret; super quo fideiitati Vestrae firmiter praecipiendo mandamus, quate­rius paria praedictorum instrumentorum in vestra sacristia seu conseruatorio Ecclesiae Vestrae re­quiri et reinueniri, ac de verbo ad verbum tran­scribi faciendo, eidem Magistro Dominico, si ipsum tangunt, in transumto tenore concedatis ad cautelam, cauentes tamen ne fraus et dolus in­terueniat in hac parte. Datura in VVissegrad fe­ria tertia proxima post Dominicam circumdede­runt. Anno Domini M. CCC. LVIII." E tranguuiptionalihu» Cap. Agriens. V. infra. CCCXXXVIII. An. Ch. 1358. Idem Ludouicus omnes iurium Abbatiae S. mvntis J 3annoniae abalienationes absque scitu ac con­sensu patronatus regii factas , ad supplicationem Sif­fridi Abbatis, irritat. JNos Ludouicus, Dei gratia Rex Hungariae, memoriae commendantes tenore praesentium si-

Next

/
Oldalképek
Tartalom