Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
tinere, perpetuo possidendas, si non fuerit contradictum.' Contradictores vero, si qui fuerint, citet eosdem contra praefatum Dominum Abbatem in nostram praesentiam ad terminum competentem, rationem de praedictis reddituros, et post haec ipsarum recaptiuationis, reambulationis et statutionis seriem , cum nominibus contradictorum et citatorum f si qui fuerint, terminoque assignato, nobis fideliter rescribatis. Datum Albae, in festo Beati Stephani regis. Anno Domini M* CCC. LVIII." *Ex oxiginali archivi Tihanjensis. CCCXXXIV. jin. Ch. 1358. Idem Ludouicus Mcugarethae, fratris sui viduae, Gerlaco de Holienlohe nuptae, dotem 40 millium Jlorenorum remittit. Ludouicus, Dei gracia rex Ilungarie, ad vniuersorum notitiam, tenore presencium volumus peruenire: Quod nos super donacione propter nupcias olim nomine fratris nostri recolende memorie, Ducis Stephani, Domine Margarete, tunc eius consorti scilicet, sexaginta millibus florenorum assignatis, et super dote nomine dicte Domine Margarete, videlicet quadraginta millibus florenorum e conuerso promissis, dari et assignari amicabili compositione cum nobili viro Domino Gerlaco Comite de Hohenloch, pro nunc Marito prediete Domine Margarete, concordauimus et amicabiliter composuimus cum eodem, suo et sue vjoris nomine predicte, renunciantes omni accioni super dote et donacione propter nupcias predictas nostro et heredum, seu successorum nostrorum nomine, aut eciam heredum et puerorum no-