Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
nobis humillimam petitionem direxerunt et questionem: Quod cura dudum DominusCarolus, olim inclytus Rex Hungariae, Pater noster charissimus, laudandae memoriae, Ciuitatem Szomolnokbanya in territorio monasterii nostri Sancti Joannis Baptistae de Iaszovv conuocare fecisset, et ad eandem ciuitatem magnam quantitatem lerrae eiusdem monasterii de suo regio mandato per suum hominem et testimonium honorabiiis Capituli Ecciesiae Scepusien. circum quaque cum metarum erectionibus separari, distingui, et sub nomine regiae suaeMaiestatis praefatae nostrae Ciuitati applicari fecisset, perpetuo possidere, tenere pariter et habere; ita tamen, quod praedicto monasterio talem vel consimilem terram aequiualentem, cum tanta vtilitate et fructuositate dare et conferre de sua regia benignitate promisisset; prout in litteris ipsius patris nostri charissiini vidimus contineri; sed propter non sollicitationem facti, et tarditatem praepositorum dicti monasterii, sicut idem JNotarius et Procurator annotati Conuentus nostrae exposuisset Maiestati, nullam recompensationis emendam praefato monasterio a patre nostro charissimo procr.rare valuissent; ob hoc praedictum nostrum monasterium ad nimiam desolationem et inopiam deuenisset, et pro nunc de die in diem deueniret; qua questione praemissa nostrae Maiestati supplicare curarunt humili precum instantia, vt si quod genus melallorum, temporis in processu, videlicet auri, argenti , cupri, plumbi, ferri intra metas, in quibus pro nunc dictum monasterium existeret, inuenire possent, ad subleuandam indemnitatem eiusdem monasterii ex nostra regia collatione pro remedio animarum 13