Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
filus quondam — Palatini, Comes Siculorum de Vrsan, Nicolaus, filius Lacby, Comes Celmen. Thomas, frater Archiepiscopi Strigon. et Petrus Dominus Zudar, Comes de Saarus, et Castellanus de Siscerew ( f. Diosgyor) dilecti nostri et fideles. Datum Budae Mense Maii die quinta. Anno Incarnationis MCCCLYIII. regni autem nostri anno XVII. Amen. Deo gratias." Ex originali exscripsit Canonicus Dotninus Honuphrius Sicola m. p, CCCXXIX. Jln. Ch. 1358. Idem Ludouicus priuilegiales Capituli Budensis super vtraque Adorian per Margaretham , Viduam Pauli Magyar, asceterio Clarissarum de Feteri Buda donata, transumit ac roborat. Ludouicus, Dei gracia Hungarie, Dalmatie, Croacie, Rarae, Seruie, Galicie, Lodomerie, Bulgarieque Rex, Princeps Saiernitanus et montis Sancti Angeli Dominus. Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, salutem in vero~ Saluatore. Pie et salubriter agitur, si quae sacro sanctis Ecclesiis pro animarum remedio laudanda deuotio donauit, et pro praemio salutis aeternae religio contulit christiana, salua semper et illibata persistant, ac subnixa omni munimine perseuerent; etne labente curriculo temporis in his probationis subtrahatur copia, et per hoc ambigendi, quin imo malignandi aditus pateat litigandi, dignum est, vt litterarum provideatur testimonio ad memoriam sempiternam. Proinde notum sit tenore praesentium vniuersis, quod cum quadam vice causa deuotionis in claustrum Beatae Virginis in veteri Buda per Inclytam